- SABINIANUS
- I.SABINIANUSConsulcum Manlio Theodoro, An. Urb. Cond. 1018.II.SABINIANUSProconsul Augusti, in antiqua Inscr. APOLLINI. GRANNO. Q. LUCIUS. SABINIANUS. PROCOS. AUG. quae in Britannia reperta est, dicitur. Sed lectio haec Salmasio suspecta, quippe Legati pro Praetore, et Legati Praetorii, quidem vocabantur ii, qui Caesaris missu in Provincias praetorias ibant; at Proconsules quoque dictos et Proconsulares Augusti, nullibi reperitur. Hoc enim iis nomen, qui in provincias Populi Romani mittebantur. Putat itaque in lapide illo scriptum fuisse PROC. AUG. 1. Procurator Augusti, vel PROCOR. et perperam lectum esse, PROCOS. Procuratores autem in provinciis fuisse, tam in Caesaris, quam in Populi provinciis, qui Procuratores Caesaris dicerentur, constar. Vide eum ad Spartian, in Vita Hadriani Caesaris. c. 3.III.SABINIANUSVolaterris oriundus, Gregorio M. successit, A. C. 604. ob avaritiam, a praedecessore, in somno increpitus, quod fame grassante, pauperibus frumenti nihil distribueret. Obiit, A. C. 605. Anastas. in vita Pontif. Baron. in Annal. Campanarum usum in Templa invexisse menoratur Patrarchae, Panvinio, Polyd. Virgilio l. 6. c. 13. Vide ubi de Campanis ac Tintinnabulis.IV.SABINIANUSa Carthaginensibus Imperator electus, A. C. 240. ab iisdem postea Mauritaniae Praefecto deditus, Gordinano se submisit. Zosimus et Iulius Capitolin. in Gordian. c. 23.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.